Liber Judicum*

Caput 3: Versus 31

Post hunc.ADAM., hom. 4.70. Semgar, id est ibi advena. Omnes enim homines Dei advenae sunt in hoc mundo; sicut ille, qui dicebat:Advena ego sum, in terra apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.Hunc ergo Semgar Spiritus sanctus ibi advenam dicit, id est hic: quod enim Spiritui sancto, qui in coelis est, ibi est, nobis hic est.Post hunc.AUG., quaest. 25.Quaeritur quomodo post Aod pugnaverit Semgar pro Israel et eum salvasse dictus sit. Non enim fuerat captivatus vel jugo servitutis innexus. Sed ita salvavit, non quia hostis nocuerit; sed ne permitteretur nocere: quem credendum est bello coepisse tentare, et hujus victoria fuisse repulsum.Qui percussit.ADAM., hom. 4.Semgar percussit Allophylos in sexcentis viris, etc., usque ad ut confidenter dicas:Mihi autem absit gloriari,etc.
(* Traductions européennes)